- LATOMIA
- LATOMIAex Graeco Λατομία, i. e. Lapicidina, Cadmi inventum. Plin. l. 7. c. 56. Lapicidinas Cadmus Thebis (aut, ut Theophrastus) in Phoenice invenit. Eo sontes saepe detrusi, ubi vincti perpetuo opus facerent, vide supra in voce Fossor. An potius Lautumia? Certe Clodius Victor, cum rogaretur, ut in Latomias transferretur: Non, inquit, quemquam nomen lautumiae decipiat: illa enim animo meo lauta est, vocabulo carceris ad genus pulpamenti translato. Iocabatur in miseriis. in quibus iocari debuisse, quis nescit: potuisse quis credit. Seneca Declam. Vide quoque Liv. l. 37. c. 3. et Gronov. ad eum. Atque hi Lautumarii s. Lautumiarii dicti sunt. Cic. in Pison. Idem vero et proprium nomen fuit carcerum aliquot, ut suo loco vidimus. Plura vide supra in voce Lapis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.